Source: The fables of the medieval scholar and poet Alexander Nequam are available in several different editions at GoogleBooks.
Other Versions: This is not a fable from the classical Aesop tradition, but compare the fable of the Boastful Mule.
Nequam 11: DE STULTO ET MULIS
Stultus olympiacum · certamine vincere cursum
posse putans, mulos || emit ad hoc geminos;
Larga quibus praebens · studiose pabula, promptos
ad cursum fieri || posse putabat eos.
tempus erat cursus, · bigam conscendit et ambos
mulos suppositis || exagitat stimulis;
Sed quo plus properat, hoc plus animalia tardant,
et quo progenita || sint patre pigra probant.
Attigerant alii cursores iam prope metam,
vix hic adhuc recta || coeperat ire via.
Attollit magnum circumstans turba cachinnum
et stultum coeno || stercorat atque luto.
Ut posset tandem fugiens evadere turbam,
caedebat mulos || acriter ille suos.
Illorum tunc unus ait: Cur quae meruisti,
pessime, nos cogis || dura flagella pati?
Cum nos emisti numquid non, rustice, nosti
natura pigro || nos genitos asino?
Hoc monet exemplum ne quis committat agendum
obscure natis || nobilis officium.
Prose paraphrase:
Stultus,
certamine
cursum olympiacum vincere posse
putans,
ad hoc
mulos emit geminos;
quibus
pabula larga studiose praebens,
putabat
eos fieri posse
promptos ad cursum.
Tempus cursus erat,
bigam conscendit
et mulos ambos exagitat
stimulis suppositis;
sed quo plus properat,
hoc plus animalia tardant,
et probant
quo patre
pigra progenita sint.
Cursores alii
iam metam prope attigerant,
hic
vix adhuc coeperat
via recta ire.
Turba circumstans
cachinnum magnum attollit
coeno atque luto
et stultum stercorat.
Ille,
tandem fugiens,
acriter mulos suos caedebat,
ut turbam evadere posset.
Tunc unus illorum ait:
Pessime,
cur nos cogis
dura flagella pati
quae meruisti?
Rustice,
numquid,
cum nos emisti,
non nosti
nos genitos
asino, natura pigro?
Hoc exemplum monet
ne quis committat
officium nobilis
obscure natis agendum.
NoDictionaries.com: You can find the word list for this fable online, and use it interactively (here are some tips on how to make best use of the tool). The word list did not recognize the adjectives olympiacus, "Olympian," and progenitus, "born, brought forth."
Image. Here's an illustration for the fable (image source) showing an ancient chariot:
Word list thanks to NoDictionaries.com:
Coming soon.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment