This project has evolved to a new blog - ICTIBUS FELICIBUS - so please check there for more poems. Here I will finish up publishing the longer poems, but all the shorter poems, with macrons and meter marks, will be found at Ictibus instead. :-)
Source: The fables of the medieval scholar and poet Alexander Nequam are available in several different editions at GoogleBooks.
Other Versions: See Perry 346.
Nequam 39: LUPUS ET CANIS
Pingui forte cani factus lupus obvius inquit:
Frater tam pinguis, || dic, precor: unde venis?
De domini quam servo domo, canis, exeo, dixit;
in qua non paucis || affluo deliciis.
Nil facio nisi quod fures fugo nocte latratu,
et moneo dominum || voce cavere sibi.
Hac causa, variis illi gratissimus escis
impleor et grata || saepe quiete fruor.
Censeo te nimium, lupus inquit, amice, beatum
qui tantis frueris || absque labore bonis;
Sed cur nescio qua tibi sunt astricta catena
colla; precor, referas! || Rettulit ista canis:
Luce ligor, quia non notis sum saepe molestus,
cum vereor ne quid || surripiant domino.
Res nimis ista mihi, lupus inquit, dura videtur
ut, ventris causa, || vincula dura feras.
Sis satur et pinguis, servus vinctusque catenis;
Sim macer et vacuus || dummodo liber eam!
Quisquis dura pati vult, causa ventris avari,
a nobis dici || sentiat ista sibi!
Prose paraphrase:
Lupus
pingui forte cani factus obvius
inquit:
Frater,
tam pinguis,
dic, precor:
unde venis?
Canis dixit:
Exeo
de domini domo
quam servo,
in qua
non paucis deliciis affluo.
Nil facio
nisi quod
nocte
latratu fures fugo,
et voce
dominum moneo
sibi cavere.
Hac causa
illi gratissimus,
variis escis impleor
et saepe
grata quiete fruor.
Lupus inquit:
Amice,
censeo
te nimium beatum,
qui bonis tantis frueris
absque labore;
sed cur
nescio qua catena
colla
tibi astricta sunt?
Precor, referas!
Canis
rettulit ista:
Luce ligor,
quia saepe
non notis molestus sum,
cum vereor
ne quid surripiant domino.
Lupus inquit:
Res ista
nimis dura mihi videtur
ut, ventris causa,
vincula dura feras.
Sis satur et pinguis,
servus
et vinctus catenis;
sim macer et vacuus
dummodo liber eam!
Quisquis dura pati vult,
ventris avari causa,
sentiat
sibi ista a nobis dici!
Image. Here's an illustration for the fable (image source) by Richard Heighway:
Word list thanks to NoDictionaries.com:
Coming soon.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment