Tuesday, September 8, 2009

Lupus et Bubulcus

Source: The fables of the medieval scholar and poet Alexander Nequam are available in several different editions at GoogleBooks.

Other Versions: See Perry 22 (it varies from story to story just what kind of animal is fleeing from the hunter).

Nequam 22: LUPUS ET BUBULCUS

Cum venatores fugeret lupus atque molossos,
et fessus densas || iam peteret latebras,
Obvius invisus fuit illi forte bubulcus,
quem supplex verbis
|| talibus alloquitur:
Immeritam, fateor, veniam compellor ab hoste
quaerere; mos tamen est
|| parcere supplicibus.
Rem te perfacilem supplex rogo; ne latitantem
me prodas: vivam,
|| si modo tu taceas.
Esto, bubulcus ait, tutus, celabo latentem,
nec tibi quam potero
|| ferre pigebit opem.
Finierat: venator adest, rogitatque bubulcum
ut partem ostendat
|| quam petit ille lupus.
Laevam respondens, oculis nutuque bubulcus
ad dextram fallax
|| innuit esse lupum.
Venator properans oculorum non bene nutus
sensit, sed laevam
|| cum canibus petiit.
Mox quasi congaudens fertur dixisse bubulcus:
Nunc, lupe, scire potes
|| quam bona nostra fides.
Grates iure tuae, lupus inquit, reddere linguae
debeo; luminibus
|| sed mala multa precor.
Haec duplicem tangit qui cum mala promere verbis
non audet, nutu
|| significare solet.

Prose paraphrase:

Cum lupus
venatores atque molossos
fugeret,
et iam fessus
latebras densas peteret,
forte
bubulcus invisus
illi obvius fuit,
quem
supplex alloquitur
verbis talibus:
Fateor:
ab hoste
veniam immeritam quaerere
compellor;
mos tamen est
supplicibus parcere.
Supplex
te rogo
rem perfacilem;
ne me latitantem prodas:
vivam,
si modo tu taceas.
Bubulcus ait:
Esto tutus,
latentem celabo,
et non pigebit
opem tibi ferre
quam potero.
Finierat;
venator adest,
et bubulcum rogitat,
ut partem ostendat
quam ille lupus petit.
Laevam
respondens,
oculis et nutu
bubulcus fallax
innuit
ad dextram esse lupum.
Venator properans
nutus oculorum non bene sensit,
sed laevam petiit
cum canibus.
Mox bubulcus
quasi congaudens
dixisse fertur:
Lupe,
nunc scire potes
quam bona nostra fides.
Lupus inquit:
Grates
tuae linguae
iure reddere debeo;
sed luminibus
mala multa precor.
Haec
duplicem tangit
qui
nutu significare solet,
cum non audet
verbis mala promere.

NoDictionaries.com: You can find the word list for this fable online, and use it interactively (here are some tips on how to make best use of the tool).

Image. Here's an illustration for the fable (image source) from a Renaissance edition of Aesop:








Aesop's Fables in Latin now available at Amazon.com.

No comments:

Post a Comment