This project has evolved to a new blog - ICTIBUS FELICIBUS - so please check there for more poems. Here I will finish up publishing the longer poems, but all the shorter poems, with macrons and meter marks, will be found at Ictibus instead. :-)
Source: The fables of the medieval scholar and poet Alexander Nequam are available in several different editions at GoogleBooks.
Other Versions: See Perry 150.
Nequam 41: LEO ET MUS
Silvae secretis quondam narratur in antris
depressus somno || forte cubasse leo:
Hunc circa plures venientes undique mures
non formidabant || cursibus obstrepere.
Tandem lascivus super illum transiit unus,
et vigilans saevus || mox leo sensit eum,
Extendensque pedem, miserum rapuit pede murem.
Ille gemens tali || voce rogat veniam:
Parce, precor, misero, fortissime; non ego tantis
praeda tuis videor || viribus apta rapi.
Ingentes tauros, ursos quoque sternere saevos
te decet et reliquas || cum feritate feras.
Turpe putet vilem virtus tua perdere murem!
in me tanta suum || non habet ira locum.
Flecti vel sola permittas te pietate,
qui cunctas superas || nobilitate feras.
Vindictae satis esse potest sub iudice tanto
quod me morte metus || durior excruciat.
Supplicibus verbis flexus lacrimisque rogantis,
nobilis optatam || mox leo dat veniam.
Post modicum silvas leo dum lustraret easdem,
clam sibi dispositum || decidit in laqueum;
quem cum non posset nec vi superare nec arte,
rugitu coepit || non modico furere.
Insultant capto pecudesque feraeque leoni,
solus ob acceptam || mus doluit veniam.
Protinus accurrens: Vitam mihi quam tribuisti,
parvus ait, reddam || nunc, leo magne, tibi.
Sic ait et solito corrodens vincula more
solvit eum iustam || retribuendo vicem.
Qui legit ista potens minimis quoque parcere discat,
cum magnum minimus || saepe iuvare queat!
Prose paraphrase:
Quondam
leo, forte,
cubasse narratur
in silvae antris secretis,
somno depressus:
mures plures,
circa hunc undique venientes,
non formidabant
cursibus obstrepere.
Tandem
unus lascivus
super illum transiit,
et mox
leo saevus, vigilans,
eum sensit,
et,
extendens pedem,
murem miserum pede rapuit.
Ille, gemens,
tali voce veniam rogat:
Fortissime,
precor: misero parce!
Ego
non videor
praeda apta rapi
tuis viribus tantis.
Te decet
cum feritate
tauros ingentes sternere,
ursos saevos quoque,
et feras reliquas.
Virtus tua
turpe putet
murem vilem perdere!
Tanta ira
in me
locum suum non habet.
Vel pietate sola
te flecti permittas,
qui
nobilitate
feras cunctas superas.
Sub iudice tanto
vindictae satis esse potest
quod metus,
durior morte,
me excruciat.
Mox leo nobilis,
flexus
verbis supplicibus
et lacrimis rogantis,
veniam optatam dat.
Post modicum
leo,
dum silvas easdem lustraret,
clam in laqueum decidit
sibi dispositum;
cum
nec vi nec arte
laquem superare non posset,
furere coepit
rugitu non modico.
Et pecudes et ferae
leoni capto insultant,
mus solus doluit
ob veniam acceptam.
Protinus accurrens,
parvus ait:
Vitam
quam mihi tribuisti,
leo magne,
nunc tibi reddam.
Sic ait,
et more solito
vincula corrodens,
eum solvit,
vicem iustam retribuendo.
Potens
qui legit ista
discat
minimis quoque parcere,
cum saepe
minimus queat
magnum iuvare!
Image. Here's an illustration for the fable (image source) by Walter Crane:
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment